COLUMBA

COLUMBA
I.
COLUMBA
Ordo militaris a Iohanne I. Castellae Rege institutus, A. C. 1379. Segoviae. Alii hoc filio eius Henrico III. A. C. 1399. tribuunt. columba ordinis insigne, qui minime diuturnus fuit. Favinus, l. 6. p. 1229.
II.
COLUMBA
Veneris apud Poetas symbolum. Sed et Semiramis nomen habuit a Syriaca columbae appellatione, ita enim Hesych. Σεμίραμις περιςερὰ ὄρειος Ε῾λληνιςὶ, Semiramis, columba montana Graecis: Et credebat Rabbi Azarias, id nomen ab avium esse pipitu, et cantillatione minuta. Nempe ut Semiramis sit ex Gap desc: Hebrew, hoc vero ex Chaldaeo, Gap desc: Hebrew quod avium illud μινύρισμα significat. Idem proin Babylonios et Assyrios ob ea, quae de Semiramide, figurâ columbae culta, dicemus, pro symbolo in vexillis militaribus columbam habuisse, atque inde Ieremiam dicere, c. 25. v. 38. Facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae censet. Nempe, secundum hunc Rabbinum, per Columbam hîc signatur Babylonius Nabuchodonosor. Vide eundem Prophetam, c. 46. v. 16. c. 50. v. 16. et Sophoniam, c. 3. v. 1. Etiam Rabbini Thalmudici in tract. Cholin, sect. 1. narrant, tempore Rabbi Meir, in iugo montis Garizim Columbae simulacrum fuisse inventum. De Semitamide vero res ita habet, teste Diodor. Siculô: Ea a matre, cui Derceto nomen, priusquam in aquas se daret praecipitem, delata in locum desertum, ubi columbarum vis nidularetur, ibi occulte educata est, usque dum eam domum recepit Simma, qui liberis carebat. Regiorum is iumentorum Magister erat, a quo dein ad Ninum pervenit. Etiam Lucianus eam a columbis in deserto nutritam tradit, quod interpretatur Vossius columbarum carne pastam. Nisi fabulae occasionem praebuerit vocabulum Semiramis, quod Syrâ linguâ, ut dictum, columbam designat. Cur enim feminae minus eiusmodi nomen datum credamus, quam viro impositum est nomen Ionae, quod Hebraeis idem notat. Hinc certe non obscure elucet, cur, ut mater in piscem, ita filia in columbam dicatur commutata. Sic enim Ovid. l. 4. Met. v. 44. s.
---- ---- Et dubia est, de te, Babylonia, narret,
Derceti, quam versâ, squamis velantibus artus
Stagna Palaestini credunt coluisse figurâ.
An magis, ut sumptis illius filia pennis,
Extremos altis in turribus egerit annos.
Atque inde est, quod originem arcessunt, cur Syri et piscibus abstineant et columbis: nam honori hoc datum aiunt Dercerus et Semiramidis; quia illa piscis, haec columba figurâ coleretur. Hygm. fab. 197. Ob id Syri pisces et columbas ex Deorum numero habent, non edunt. Tibullus, l. 1. Eleg. 7. v. 17. de columbis.
Quid referam, ut volitet crehras intacta per urbes
Alba Palaestino sancta Columbia Syro?
Vide quoque Xenophontem, Expedit. Cyri, l. 1. Phurnutum, περὶ ςθεῶν, alios: Gerh. Ioh. Voss, de orig. et progr. Idololatriae, l. 1. c. 23. Coeterum Columba, Hebr. Jona, non ab opprimendo, Gap desc: Hebrew, ut volunt, neque a vino, ut ὀινὰς, quae Syris charmiuno, unde Χαρμίον, una ex illustribus Cleopatrae ancillis: sed a Iavan
seu Ionia, i. e. Graecia, est, ubi columbae iam olim frequentes, cum in Asia eas adventitias esse, Theophrastus tradat. Namque nota Dodonaea columba, apud Herodot. l. 2. Item Deucalionis illa, quam ex arca emissam, tempestatis signum fuisse, cum eodem rediit, et severitatis, cum avolavit, Plut. refert, l. utra anim. ubi vestigium Historiae sacrae habemus. Sic columbae Iovem dicuntur aluisse, cum in Creta vagiret, ambrosiâ ex Oceano allatâ, apud Maeronem Byzantiam Athenaei, l. 11. Apud eundem in Aegio, Achaiae urbe, in Columbam mutatus Iuppiter, cum Phthia virgine consuevit. Argonautae quoque inter coeuntes Symplegadas traiecturi, a Phineo vate moniti, columbam emiserunt, cuius volatum sequerentur. Porro Ctesillâ, Alcidamantis Cei filiâ, in partu mortuâ, columba a sandapila evolavit, apud Nicandrum, Ε῾τεροιωμένων, l. 3. Et apud Ovidium, l. 13. Met. Fab. 4. Oenotropae Anii filiae, ut pater Anius Anchisae narrat, v. 673.
---- ---- pennas sumpsêre; tuaeque
Coniugis in volucres niveas abiêre columbas.
Quae utut fabulosa, evincuut tamen. Columbas in Graecia semper fuisse. Quid quod Boeoticam Thisben et Lacedaemoniam Messenen, a copia columbarum, Homerus vocat πολυτρήρονας, Il. ss. v. 502. Et iuxta Smyrnam septem in sulas Peristerides, i. e. Columbarias, recenset Plin. l. 5. c. 31. Adeoque Columbas post diluvium primo in Graeciam et vicina loca contendisse, verisimile est, atque inde paulatim in reliquum orbem esse dispersas. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 1. At albae columbae, in Graecia sero visae, nec nisi ostquam Xerxis copiae ad montem Atho profligatae sunt, ut diserte in Persicis tradit Charon Lampsacenus, qui tum vivebat, apud Athenaeum, l. 9. Aelianum, in Variis, l. 1. c. 15. etc. Idem Bochartus ubi supra, c. 2. Plura de Columbis apud Eund. reperies, capp. seqq. Apud Hebraeos, neque in loco habitato, aut intra quatuor milliaria, Columbas aucupiô sectari licuisse, quoniam in bonis fuerint alienis, et vel in sacrificia, vel victum nurritae sint: neque Columbarium exstrui licuisse in agro alicuius, nisi solum haberet cubitorum 50. in quamlibet plagam circumiacens, ex Seldeno disces. De more autem Columbas ante Reginas perferendi, legendus Galfridus Monemuthensis, l. 7. c. 4. Uti de Columbarum in Epistolis perferendis ministerio, iterum Voss. l. 3. c. 98. de earum voce, vide in Gemitus; ut et plura infra. Nec omittendum, quod veteres Christianos Columbâ quoque signare consuevisse legimus, apud Clem. Alexandrinum, Padag. l. 3. c. 2. Unde scalpturam Columbae, sed olivae ramum rostrô ferentis, additâ, supra Iride, infra autem arcâ Noeticâ. ut plane Christianum hominem agnoscas, exhibet Gorlaeus, Dactyliotheca suâ, num. 118.
III.
COLUMBA
in Ecclesia Romana dicitur vas, in Columbae speciem effictum et super Altare appensum, in quo pyxis, ubi Eucharisticus panis ad infirmorum viaticum asservari solet, includitur. Vide Car. du Fresne, Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Columba — bezeichnet: ein Sternbild des südlichen Sternenhimmels, siehe Taube (Sternbild) in der Antike die Insel Mallorca eine Gattung der Tauben, siehe Feldtauben zwei irische Mönche, siehe Kolumban Heilige, Columba von Cornwall Columba von Schottland… …   Deutsch Wikipedia

  • columbă — COLÚMBĂ, columbe, s.f. (înv.) Porumbiţă. – Din lat. columba. Trimis de hai, 07.07.2004. Sursa: DEX 98  COLÚMBĂ s. v. porumbiţă. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  colúmbă s. f., g. d. art …   Dicționar Român

  • Columba — Co*lum ba, n. (Med.) See {Calumba}. [1913 Webster] || …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Columba — (lat.), 1) Taube; 2) taubenförmiges Gefäß zu Aufbewahrung der Büchse mit der Wegzehrung für die Kranken; vgl. Ciborium 3) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Columba [1] — Columba, Sternbild, s. Taube …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Columba [2] — Columba (lat.), Taube; Columbae, Ordnung der Vögel, s. Taubenvögel; Columbidae, Tauben, Familie der Taubenvögel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Columba [3] — Columba, der Apostel Schottlands, geb. 520 zu Donegal in Irland, gest. 597, ging 563 mit zwölf Genossen nach Schottland, das er von der Hebrideninsel Hie (Jo, Jona) aus christianisierte und mit Klöstern versorgte. Sein Leben beschrieb Adamnanus,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Columba — Columba, Columbĭdae, s. Tauben …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Columba [2] — Columba, Apostel Schottlands, geb. 521 zu Gartan in Irland, gründete 565 auf der Hebrideninsel Jona ein Kloster und bekehrte die nördl. Pikten; gest. 9. Juni 597, Heiliger. – Biogr. von Adamnan (hg. von Fowler, 1894) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Columba — (Taube), eigentlich Crimthan, Name des Apostels Schottlands, der um 520 in Irland geb. wurde, schon 546 ein Kloster in Tirconel gründete, woraus die Stadt Londonderry erwuchs, seit 565 die nördl. Picten bekehrte und vom Kloster der hebridischen… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Columba — Columba, san …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”